Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 27

Scriptum est.Quod libera sit et mater auctoritate Isaiae probat subdens:Laetare.Laetari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem.Non paris.Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit.Non parturis,quia necdum conatum habuit.Laetare,in corde.Erumpe.Laetitiam mentis extra ostende.Clama.Gaudium tuum aliis praedica.Quia multi filii.Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quae tempore legis nec virtute miraculi paris, etc.Desertae.Plures filii sunt Ecclesiae olim desertae, quam Synagogae generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quae habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quae et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura, coelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia.Quae habet virum.Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quae statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat:Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuosIsa. 54..
(* Traductions européennes)